IX. DE TITO MANLIO TORQUĀTO

Anno ante aeram nostram trecentesĭmo sexagesĭmo primo itĕrum bellum Gallĭcum exstĭtit; neque enim Gallōrum manus per Italiam vagāri destitĕrant. Quibus apud flumen quoddam exercĭtus Romānus obstĭtit. Nam Romāni iam didicĕrant illos non timēre. Pons in medio erat, qui a neutris rescissus erat, ne timōris indicium esset. Postquam autem neque Romānis neque Gallis contĭgit, ut adversarios repellĕrent, eximia corpŏris magnitudĭne Gallus in vacuum pontem processit et certāmen singulāre poposcit. Quem cum iuvĕnes Romāni conspicāti essent, diu inter eos silentium fuit. Tum T.Manlius studio pugnandi impulsus ad dictatōrem accessit. "Imperātor", inquit, "si tu permittes, illi beluae ostendam me ex ea familia esse genĭtum, quae Gallōrum agmen de Capitolio depŭlit". Tum ille "Macte virtūte", inquit, "T.Manli esto! Perge dis auxiliantĭbus!"

Cum illi constitissent inter duas acies, Gallus in advenientis hostis arma cum ingenti sonĭtu gladium deiēcit. At Manlius fortĭter resistens inter corpus armaque eīus sese insinuāvit crebrisque ictĭbus ventrem scidit. Iacentis deinde corpus uno torque spoliāvit seque eo ornāvit. Victoria parta Manlium commilitōnes circumstetērunt gratulantesque perduxērunt ad dictatōrem. Ex hoc tempŏre cognomĭne appellātus est Torquātus.

X. GENTES ITALIAE

Samnitĭbus subactis pleraeque gentes Italiae mediae et inferiōris parēbant Romānis. Superior Italia appellabātur Gallia Citerior, id est Gallia citra Alpes sita. Ibi enim Gallos consedisse supra dixĭmus. Etiam plures Galli Galliam Ulteriōrem incolēbant, alii Hispaniam, Britanniam, Germaniam superiōrem. Ex Germania posteriorībus temporĭbus expulsi sunt.

Etruscos Romānis finitĭmos fuisse iam commemoravĭmus. Quos priorĭbus saecŭlis ad oram Italiae ex ea parte Asiae navis appulisse certum est, quam nos Asiam Minōrem nomināmus. Interiōres Italiae partes incolēbant Sabīni, Aequi, Volsci et aliae gentes. Quibuscum per complūra saecŭla Romānis bella erant gerenda. Fortissĭmi erant ii, qui in summis iugis ante sub maxĭme arduis montĭbus Appennīnis sedes agrosque deterrĭmos habēbant et venando corpŏra exercēbant. Eos Romānis ipsis cosanguineos simillimosque fuisse appāret. Quam ob rem Romānis erat difficillĭmum eos subigĕre.

Italiam inferiōrem Romāni Magnam Graeciam appellābant, quod Graeci priorĭbus incŏlis subactis ibi plurĭmas urbes condidĕrant. E quibus urbi Romae proxĭmae erant Cumae et Neapolis. In ea parte Italiae agri potiōres erant quam in cetĕris partĭbus. ltăque Cumis et Neapŏli priorĭbus temporĭbus plures homĭnes habitābant quam Romae. Sed cum Neapŏlim semper homĭnes omnium natiōnum venīrent, mores ibi deteriōres erant quam alĭbi. Tertio ante aeram nostram saecŭlo Magna Graecia in Romanōrum potestātem redacta est. Tum Romāni dominabantur usque ad extrēmos fines Italiae.

XI. REGŬLUS CONSUL

Tota Italia subacta Romāni cum Carthaginiensĭbus de insŭla Sicilia contendērunt. Nam cum opes Siciliae Carthaginiensĭbus magnopēre profuissent, Romāni bellandum esse arbitrabantur, ut ipsi domĭni insŭlae fiērent. Etiam in Afrĭcam exercĭtum misērunt, cui praeĕrat Regŭlus consul. Quod iis nihil profuit. Nam Regŭlus, quamquam multis bellis interfuĕrat, tamen, cum non iam longe ab urbe Carthagĭne abesset, devictus est. Ipse cum paucis, qui superārent, ex hostium manĭbus evadĕre non potuit.

Postea Poeni, legatiōnem ad senātum Romanōrum missūri essent, cum Regŭlo egērunt, ut et sibi ipsi et Carthaginiensĭbus prodesset, et optavērunt, uti legātos comitarētur et pacem permutationemque captivōrum impetrāret. At ille, cum Carthagĭne Romam venisset, inductus in senātum "Pacem", inquit, "ab Afris optāri audivistis. Ipse pacem iis profutūram, bellum obfutūrum esse scio. Tot enim casĭbus oppressi spem nullam habent. Sed cum vobis idem prosit, quod illis obest, hoc uno consilio vobis prodesse possum. Pergĭte pugnāre! Neque enim cedendo patriae prodesse poterĭtis, neque propter me et paucos, qui ex nostris in hostium potestāte sunt, tot milia captivōrum hostium sunt reddenda.