Четыре основные формы и три основы глагола

Participium perfecti passivi

Perfectum indicativi activi et passivi

 

а) Прочтите, разберите и переведите предложения:

1. Gaius Iulius Caesar, postquam Pharnacem, regem Ponticum, facile superavit, ad amicum suum scripsit: “Veni, vidi, vici”. 2. Helvetii suas copias per provinciam traducere non potuerunt. 3. Magna promisisti, sed exigua video. 4. Caesar, dum flumen Rubiconem transiit, “Alea jacta est!” – dixit. 5. Quod scripsi, scripsi (Evangelium). 6. Roma condida est a Romulo in Latio, in sinistra ripa Tiberis. 7. Tarquinius Superbus fuit ultimus rex Romanorum. 8. Troja a Graecis deleta est. 9. Caesar Ariovisto, regi Germanorum, locum colloquio constituit. 10. Litterae a Phoenicibus inventae sunt. 11. Multorum aures veritati clausae sunt. 12. Romulus, Martius filius, urbem Romam condidit et multos annos regnavit. 13. Magna classis Persarum parvo numero navium Graecorum victa est. 14. Cicero consul a senatoribus Romanis pater patriae nominatus est.

15. Gráecia cápta ferúm | victórem cépit et ártes

Ìntulit ágrestí Latió (Horatius).

 

Слова

1. Postquam – после того как; rex, regis m – царь.

2. Provincia, ae f – провинция; traduco, duxi, ductum, ĕre – переводить, переправлять.

3. Promitto, misi, missum,ĕre – обещать; exiguus, a, um – незначительный, небольшой.

4. Transeo, sii, situm, īre –переходить, переправляться; jacio, jeci, jactum, ĕre – бросать, метать; alea, ae f – жребий.

6. Condo, didi, ditum, ĕre – воздвигать, основывать, погребать; sinister, stra, strum – левый, мрачный, неблагоприятный; ripa, ae f – берег (реки).

7. Superbus, a, um – гордый, заносчивый; ultimus, a, um – последний, крайний.

9. Colloquium, i n – беседа, разговор; constituo, ui, utum, ĕre – располагать, ставить, сооружать, учреждать, постановлять, решать, назначать.

10. Invenio, veni, ventum, īre – находить, изобретать, создавать, придумывать.

11. Auris, is f – ухо; claudo, clausi, clausum, ĕre – запирать, замыкать; veritas, atis f – истина, правда.

13. Classis, is f – флот, разряд, класс.

14. Senator, oris m – сенатор; pater, tris m – отец, предок.

15. Ferus, a, um – дикий, некультурный; capio, cepi, captum, ĕre – брать, захватывать, хватать, получать; victor, oris m – победитель; infero, intuli, illatum, inferre – вносить; agrestis, e – необразованный, сельский.

 

b) Проспрягайте в perfectum ind. act. et pass. глаголы damno, avi, atum, āre(осуждать, наказывать), sopio, ivi, itum, īvi(усыплять), solvo, solvi, solutum, ĕre(освобождать, развязывать).

c) Определите часть речи и форму слов occidistis, cibo, miseros, nobis, gesti sunt, fame, quorum, ducta es, ducens, eārum, fuit, docebis, servitudinis.

d) Образуйте 1 л. ед. ч., 3 л. мн. ч. всех времен системы инфекта от глаголов illustrāre, prodĕre, sentīre.

e) Переведите с русского языка на латинский:

1. Вожди галлов и их семьи были захвачены в плен. 2. В городах Италии и Греции было много красивых храмов. 3. Троянцы не смогли защитить свой город. 4. Моё письмо было послано тебе после битвы. 5. Братьев Ромула и Рема воспитал царский пастух. 6. Похищение Елены явилось (было) причиной Троянской войны.

f) Прочтите и переведите тексты.

 

De Gallia

 

Caesar in libris, qui Commentarii de bello Gallĭco nominantur, et de bellis, quae cum popŭlis Gallorum et Germanorum Romani gerebant, et de morĭbus institutisque eorum scripsit.

Pleraeque Gallorum gentes a Julio Caesare jam victae sunt. Una. Tamen gens – nomĭne Arverni– diu Romanis restĭtit. Regŭlus Arvernorum Vercingetorix, dux summae fortitudĭnis, multis proeliis defessus, intra moenia oppĭdi Alesiae fugatus est. Mox Caesar advēnit et oppĭdum obsidere statuit.

Castra extra moenia a Romanis posĭta sunt et oppĭdum extěro muro cinctum est. Post multos menses obsidii incŏlae Alesiae cibo et aquā carebant. Tum princĭpes arma Romanis dare constituerunt. Milites, qui vi et armis capi non potĕrant, fame victi sunt. Multi Gallorum statim occisi sunt; ceteri cum Vercingetorīge in vincŭla conjecti sunt. Proxĭmo anno Romam adducti sunt; ibi Caesar Gallos triumpho duxit; deinde misĕros capĭte damnavit.

 

De errorĭbus Ulixis

Graeci, postquam urbem Trojam cepērunt, naves solvērunt. Sed multi eōrum tempestatibus disjecti sunt. Imprīmus Ulixes, rex Ithacōrum, longis erroribus per maria actus est. Socii ejus boves sacras Solis dei interfecērunt atque ad cenam paravērunt; que de causa in alto mari omnes naves Ulixis Iovis fulmĭne fractae et socii ejus necāti sunt. Ipse, tempestāte coactus, ad insŭlam Ogygiam pervēnit, ubi nympha Calypso habitabat, et ibi septem annos vixit, ab illa nympha verbis blandis deceptus. Denĭque Calypso, a deis admonĭta, Ulixem in patriam remīsit.

Sed Neptūnus mox navem ejus fregit. Ulixes fame et frigǒre confectus ad Phaeacum insŭlam actus est, qui eum bene accepērunt. Paulo post ab illis in patriam missus est.

 

De puĕro mendaci

 

Puer, custos ovium, saepe per jocum auxilium rogavit magna voce clamans: "Auxilium mihi date! Lupus adest!" Vicini auxilio veniebant, sed lupum non videbant, et puer eos irridebat. Aliquando lupi re vera in oves irruērunt, et puer, ut antea, clamavit: "Lupi adsunt! Auxilium mihi date!" Sed nemo puĕro mendaci credĭdit neque ei auxilium dedit, et lupi mult as oves arripuērunt.

 

 

ЗАДАНИЕ XV