Praesens conjunctivi act. et pass

Imperfectum conjunctivi act. et pass.

Употребление конъюнктива в независимых предложениях

 

а) Прочтите, разберите и переведите предложения:

1. Audiatur et altĕra pars! 2. Saepe stilum vertas. 3. Qui dedit beneficium, taceat, narret, qui accepit (Seneca). 4. Omnia possideat, non possidet aĕra Minos (Ovid.). 5. Fiat lux! (Bibl.) 6. Fremant omnes licet, dicam, quod sentio (Cicero). 7. Moriāmur, milites, et morte nostrā eripiāmus ex obsidiōne circumventas legiones (Titus Livius). 8. Utinam ne bellum inter patricios et plebejos sit. 9. Sis felix et sint candida fata tua! 10. Edĭmus, ut vivāmus, non vivĭmus, ut edāmus. 11. Ante victoriam ne canas triumphum. 12. Romāni legātos misērunt, ut Hannibălem capĕrent. 13. Unum habēmus os et duas aures, ut minus dicāmus et plus audiāmus. 14. Consul imperāvit, ne milĭtes ordĭnes suos relinquěrent. 15. Vivāmus, mea Lesbia, atque amēmus (Cat.). 16. Utinam, Quirītes, copiam virōrum fortium haberēmus.

 

b) Просклоняйте словосочетания aequor tranquillum, gener amabĭlis.

c) Проспрягайте в Praes. conj. act., Imp. conj. Act. и Fut. I act. глаголы adimĕre, signare; в Praes. conj. pass., Imp. conj. Pass. и Fut. I pass. глаголы alligare, miscere.

d) Определите формы глаголов: ornas, ornes, ornabis, ornabas; tangit, tangat, tangebat, tanget; terres, terreris, terreas, terrearis, terreres.

e) Переведите на латинский язык:

1. Давайте жить и надеяться! 2. Пусть каждый заботится о своем здоровье! 3. Поможем бедным! 4. Не быть тебе моим другом! 5. Да здравствует республика. 6. О, если бы всегда была весна! 7. Что мне было делать?

 

f) Прочтите и переведите тексты.

 

De Helvetiis

 

Helvetii, populus bellicōsus et imperii cupidus, in animo habēbant ex patria sua emigrāre et alios agros Galliae occupāre. Tum unus ex Helvetiis: “Ex patria nostra, – inquit, – emigrēmus. Antea autem comparēmus nobis frumentum, confirmēmus amicitiam cum finitimus, inflammēmus aedificia et oppida nostra. Sunt omnīno viae duae, quibus ex patria emigrāre possumus: altera per Sequanos, altera per provinciam Romanōrum. Via, quae per sequanos ducit, angusta et periculōsa est. Per provinciam Romanōrum igitur migrēmus.”

 

Duo Platōnis praecepta

 

Qui rei publĭcae praefutūri sunt, duo Platōnis praecepta teneant: unum, ut utilitātem civium sic tueantur, ut quaecumque agunt, ad eam refĕrant, oblīti commodorum suorum; altĕrum, ut totum corpus rei publĭcae current, ne, dum partem aliquam tuentur, reliquas desĕrant (Cic.).

 

 

ЗАДАНИЕ XXII

 

Perfectum conjunctivi act. et pass.

Plusquamperfectum conjunctivi act. et pass.

Условные предложения

 

а) Прочтите, разберите и переведите предложения:

1. Utĭnam vicisset! 2. Hoc non dubĕtans dixĕrim. 3. A me litteras ne exspectavĕris. 4. Hoc sine ullā dubitatiōně confirmavěrim eloquentiam rem unam esse omnium difficillĭmam (Cic.). 5. Si ita putas, erras. 6. Mortem, iudĭces ne timuerĭtis! (Cic.) 7. Nemĭnem risĕris. 8. Quod dubĭtas, ne fecĕris. 9. Ne malum aliēnum fecĕris tuum gaudium. 10. Utinam ut culpam, sic etiam suspiciōnem evitāre potuisses! 11. Tu ne quaesivĕris.12. Nisi Graeci dolum adhibuissent, Trojam non expugnavissent. 13. Stultus homo, philosophum se ostentans, merito audiet vetus illud: “Si tacuisses, philosophus mansisses”. 14. Delēri totus execitus potuisset, si victōres fugientes persecūti essent. 15. Plures hostes occidissent, nisi nox proelio intervenissent. 16. Transīre Tiberim et intrāre, si possim, castra hostium volo. 17. Frustra sapiens sapit, si sibi non sapit. 18. Achilles non pugnavisset contra Hectorem, nise Patroclus occidisset. 19. Si hunc librum mihi dederis, gratiam tibi habeam. 20. Hominess miseri essent, si dies mortis iis notus esset.

 

b) Проспрягайте в Perfectum ind. act. et pass., Plusquamperfectum ind. act. et pass., Perfectum conj. act. et pass., Plusquamperfectum conj. act. et pass. глаголы faveo, fāvi, fautum, ēreи cresco, crēvi, crētum, ĕre.

c) Определите формы глаголов: sumus, eram, erit, fuisti, fuĕram, fuerĭmus, sit, essent, fuisset; nomināres, nominavisses; loquerēmur, locūti essēmus; docuērunt, docuērant, docuissent; occupāti sunt, occupāti sint, occupāti erant, occupāti essent, occupavĕrint.

d) Переведите на латинский, используя сослагательное наклонение:

1. Пусть растут и процветают науки и искусства. 2. Если бы ты этому поверил, то ошибся бы. 3. О, если бы он сказал! 4. Не делайте этого. 5. Ганнибал захватил бы Рим, если бы тотчас после битвы при Каннах двинул к нему свое войско.

f) Прочтите и переведите тексты.

 

Daedălus et Icărus

 

Daedălus Atheniensis, artĭfex peritissĭmus, propter caedem commissam, Athēnis discessit et in Cretam insŭlam ad regem Minoem cum Icăro, filio suo, venit. Ibi regi Labyrinthum aedificavit, sed cum rex eum laesisset et una cum filio ejus in Labyrintho inclusisset, regnum Minois relinquĕre consilium cepit.

Itaque artifex sollertissĭmus, cum pennas in ordĭne positas cera conjunxisset, sibi et Icăro filio alas paravit et cum eo avolavit. Quamquam Daedălus filium admonuerat, ut se sequerētur, neque de via deflectĕret, puer tamen imprudens, qui volāti audāci valde delectabatur, subĭto ducem suum deseruit et propius ad solem advolavit. Tum cera, qua pennae vinctae erant, tabuit, et puer, cum frustra a patre auxilium implorāret, in mare decidit, quod ex eo tempŏre Icarium mare est appellātum. At pater infēlix, ubi pennas in undis vidit, magno dolōre affectus est artesque suas devōvit. Ipse incolŭmis in Siciliam pervēnit.

 

 

ЗАДАНИЕ XXIII