Praesens coniunctivi глаголов esse и posse

Praesens глагола ESSE- быть Praesens глагола POSSE- мочь
  Sg. Pl.   Sg. Pl.
sim sis sit simus sitis sint possim possis possit possimus possitis possint

Переведите:

1. Amēmus patriam, pareāmus legĭbus!

2. Quod sentīmus, loquāmur, quod loquĭmur, sentiāmus: concordet sermo* cum vita (Sen.)

3.Quidquid agis, prudenter agas et respĭce finem.

4. Sit tibi terra levis.

5. Et ait (Deus): Faciāmus homĭnem ad similitudĭnem* nostram (Vulg.)

6. Bis de eadem rem ne sit actio.

7. Nemo duōbus utātur officiis.

8. Iudex bene iudĭcet!

9. Id tibi exemplo sit!

10. Lex moneat, non doceat!

11. Lex iubeat, non dispŭtet!

12. Lex bonos defendat, malos puniat!

13. Ne procēdat iudex ex officio!

14. Pereat mundus et fiat iustitia!

15. Iudex habēre debet duos sales*, salem sapientiae ne sit insipĭdus et salem conscientiae, ne sit diabŏlus.

 

* sermo, onis m – разговор, высказывание

* similitudo, ĭnis f – подобие

* sal, salis m – здесь качество

GAUDEĀMUS

 

Gaudeāmus igĭtur

Iuvenes dum sumus!

Post iucundam iuventūtem,

Post molestam senectūtem

Nos habēbit humus.

 

Ubi sunt qui ante nos

In mundo fuēre?

Vadĭte ad supĕros

Transĭte ad infĕros

Hos si vis vidēre.

 

Vita nostra brevis est

Brevi finiētur.

Venit mors velocĭter

Rapit nos atrocĭter

Nemĭni parcētur.

 

Vivat Academia

Vivant professōres

Vivat membrum quodlĭbet

Vivant membra quaelĭbet

Semper sint in flore.

 

Vivant omnes virgĭnes

Facĭles, formosae!

Vivant et muliĕres

Tenĕrae, amabĭles,

Bonae, laboriōsae.

 

Vivat et respublĭca

Et qui illam regit!

Vivat nostra civĭtas,

Maecenātum carĭtas,

Quae nos hic protēgit!

 

Pereat tristitia,

Pereant dolōres

Pereat diabŏlus,

Quivis antiburschius

Atque irrisōres!

 

Выучите наизусть:

 

Audiātur et altĕra pars Пусть будет выслушана и другая сторона
Contractus reales innomināti Реальные безымянные договоры
Do ut des Даю, чтобы ты дал
Do ut facias Даю, чтобы ты сделал
Facio ut des Делаю, чтобы ты дал
Facio ut facias Делаю, чтобы ты сделал
Feci quod potui, faciant meliora potentes Я сделал, что смог, пусть те кто могут сделают лучше.
Fiat lux! Да будет свет! (Библия)
Habeas corpus (hab. corp.) Имей тело - судебный приказ о немедленном освобождении незаконно лишённого свободы (такими словами начинался приказ, принятый в 1679 г. английским парламентом по которому никто без решения суда не мог подвергнуться аресту или задержанию)
Prosit! На здоровье!
Vivat, crescat, floreat! Пусть живёт, растёт, процветает!
Sint, ut sunt, aut non sint Пусть будут, как они есть сейчас, или не будут вообще

 

 

ПРАКТИЧЕСКОЕ ЗАНЯТИЕ 17-18

 

КОММЕНТИРОВАННОЕ ЧТЕНИЕ И ПЕРЕВОД ИСТОЧНИКОВ РИМСКОГО ПРАВА. СИСТЕМАТИЗАЦИЯ И ПОВТОРЕНИЕ ЛАТИНСКИХ ЮРИДИЧЕСКИХ ТЕРМИНОВ.

De conventionĭbus.

Ulpiānus libro quarto ad edictum. Conventiōnum autem tres sunt species. Aut enim ex publĭca causa fiunt aut ex privāta: privāta enim aut legitĭma aut iuris gentium. Publĭca conventio est, quae fit per pacem, quotiens inter se duces belli quaedam paciscuntur.

Paulus libro tertio ad edictum. Legitima conventio est quae lege alĭqua confirmātur. Et ideo interdum* ex pacto actio nascĭtur vel tollĭtur, quotiens lege vel senātus consulto adiuvātur*.

Paulus libro quarto ad edictum. Iuris gentium conventiōnes quaedam actiōnes pariunt, quaedam exceptiōnes. Quae pariunt actiōnes, in suo nomĭne non stant, sed transeunt* in proprium nomen contractus: ut emptio venditio, locatio conductio, sociĕtas, commodātum, deposĭtum et cetĕri simĭles contractus.

* interdum – иногда

* adiuvo, āre – помогать, быть полезным

* 3 лицо множ. числа от transeo, ii, itum, īre

 

De iustitia et iure

Publĭcum ius est quod ad statum rei Romānae spectat, privātum quod ad singulōrum utilitātem: sunt enim quaedam publĭce utilia, quaedam privātim. Publĭcum ius in sacris, in sacerdotĭbus*, in magistratĭbus constĭtit. Privātum ius tripertītum est: collectum etĕnim est ex naturalĭbus praeceptis aut gentium aut civilĭbus. Ius naturāle est, quod natūra omnia animalia docuit: nam ius istud non humāni genĕris proprium, sed omnium animalium, quae in terra, quae in mari nascuntur, avium* quoque commune est. Hinc descendit maris atque femĭnae coniunctio, quam nos matrimonium appellāmus, hinc liberōrum procreatio, hinc educatio: vidēmus etĕnim cetĕra quoque animalia, feras etiam istīus iuris peritia* censēri*. Ius gentium est, quo gentes humānae utuntur. Quod a naturāli recedĕre facĭle intellegĕre licet, quia illud omnĭbus animalĭbus, hoc solis hominĭbus inter se commūne sit.

* sacerdos, ōtis m – жрец

* avis, avis f – птица

* peritia, ae f – опыт, способность

* censeo, ēre – оценивать, думать, решать

 

De in ius vocando.

Paulus libro quarto ad edictum. In ius vocāre est iuris experiundi causa vocare. Ulpiānus libro quinto ad edictum. In ius vocari non oportet neque consŭlem neque praefectum neque praetŏrem neque proconsŭlem neque cetĕros magistrātus, qui imperium habent, qui et coērcĕre alĭquem possunt et iubēre in carcĕrem duci: nec pontifĭcem dum sacra facit: nec eos qui propter loci religiōnem inde se movēre non possunt: sed nec eum qui equo publĭco in causa publĭca transvehātur. Praeterea in ius vocāri non debet qui uxōrem ducat aut eam quae nubat: nec iudĭcem dum de re cognoscat: nec eum dum quis apud praetŏrem causam agit: neque funus ducentem familiāre iustave mortuo facientem.

 

 

De actionĭbus.

Nihil aliud est actio quam ius, quod sibi debētur, iudicio persequendi. Actiōnum genĕra sunt duo: in rem, quae dicĭtur vindicatio, et in persōnam, quae condictio appellātur. In persōnam actio est quā agĭmus cum alĭquo, qui nobis vel ex contractu, vel ex delicto obligātus est, id est quotiens intendĭmus eum dare, facĕre, praestāre, oportēre. In rem actio est cum aut corporālem rem intendĭmus nostram esse aut ius alĭquot nobis competĕre, velut utendi-fruendi, agendi, aquam ducendi. In rem actio adversus eum est, qui rem possĭdet. In persōnam actio adversus eum locum habet, qui obligātus est nobis.