Questions and Answers on Roman Law 15 страница

XXXI.

Vocabula quae ab nominibus oriuntur, si ab similibus nominibus similia esse debent, dicemus, quoniam gemina sunt Parma Roma, ut Parmenses sic Romenses; aut quoniam est similis Roma Nola Parma, dicemus ut Romani Nolani sic Parmani; et a Pergamo, ab Ilio similiter Pergamenus Ilienus; aut ut Ilius et Ilia mas et femina, sic Pergamus et Pergama vir et mulier; et quoniam similia nomina sunt Asia Libya, dicemus Asiaticos et Libyaticos homines.

XXXII.

Quae vocabula dicuntur a verbis, funt ut a scribendo scriptor, a legendo lector, haec quoque non servare similitudinem licet videre ex his: cum similiter dicatur ut ab amando amator, ab salutando salutator, non est a cantando cantator; et cum dicatur lassus sum metendo ferendo, ex his vocabula non reddunt proportionem, quoniam non fit ut messor fertor. Multa sunt item in hac specie in quibus potius consuetudinem sequimur quam rationem verborum.

Praeterea cum sint ab eadem origine verborum vocabula dissimilia superiorum, quod simul habent casus et tempora, quo vocantur participia, et multa sint contraria ut amo amor, lego legor, ab amo et eiusmodi omnibus verbis oriuntur praesens et futurum ut amans et amaturus, ab eis verbis tertium quod debet fingi praeteriti, in lingua Latina reperiri non potest: non ergo est analogia. Sic ab amor legor et eiusmodi verbis vocabulum eius generis praeteriti temporis fit, ut amatus, neque praesentis et futuri ab his fit.

Non est ergo analogia, praesertim cum tantus numerus vocabulorum in eo genere interierit quod dicimus. In his verbis quae contraria non habent, ut loquor et venor, tamen dicimus loquens et venans, locuturus et venaturus, locutus et venatus, quod secundum analogias non est, quoniam dicimus loquor et venor, non loquo et veno, unde illa erant superiora; eo minus servantur, quod ex his quae contraria verba non habent alia efficiunt terna, ut ea quae dixi, alia bina, ut ea quae dicam: currens ambulans, cursurus ambulaturus: tertia enim praeteriti non sunt, ut cursus sum, ambulatus sum.

Ne in his quidem, quae saepius quid fieri ostendunt, servatur analogia: nam ut est a cantando cantitans, ab amando amitans non est et sic multa. Ut in his singularibus, sic in multitudinis: sicut enim cantitantes seditantes non dicuntur.

XXXIII.

Quoniam est vocabulorum genus quod appellant compositicium et negant conferri id oportere cum simplicibus de quibus adhuc dixi, de compositis separatim dicam. Cum ab tibiis et canendo tibicines dicantur, quaerunt, si analogias sequi oporteat, cur non a cithara et psalterio et pandura dicamus citharicen et sic alia; si ab aede et tuendo aeditumus dicatur, cur non ab atrio et tuendo potius atritumus sit quam atriensis; si ab avibus capiendis auceps dicatur, debuisse aiunt a piscibus capiendis ut aucupem sic piscicupem, dici.

Ubi lavetur aes aerarias, non aerelavinas nominari; et ubi fodiatur argentum argentifodinas dici, neque ubi fodiatur ferrum ferrifodinas; qui lapides caedunt lapicidas, qui ligna, lignicidas non dici; neque ut aurificem sic argentificem; non doctum dici indoctum, non salsum insulsum. Sic ab hoc quoque fonte quae profluant, analogiam non servare animadvertere est facile.

XXXIV.

Reliquitur de casibus, in quo Aristarchei suos contendunt nervos.

XXXV.

Primum si in his esset analogia, dicunt debuisse omnis nominatus et articulos habere totidem casus: nunc alios habere unum solum, ut litteras singulas omnes, alios tris, ut praedium praedii praedio, alios quattuor, ut mel mellis melli melle, alios quinque, ut quintus quinti quinto quintum quinte, alios sex, ut unus unius uni unum une uno: non esse ergo in casibus analogias.

XXXVI.

Secundo quod Crates, cur quae singulos habent casus, ut litterae Graecae, non dicantur alpha alphati alphatos, si idem mihi respondebitur quod Crateti, non esse vocabula nostra, sed penitus barbara, quaeram, cur idem nostra nomina et Persarum et ceterorum quos vocant barbaros cum casibus dicant.

Quare si essent in analogia, aut ut Poenicum et Aegyptiorum vocabula singulis casibus dicerent, aut pluribus ut Gallorum ac ceterorum; nam dicunt alauda alaudas et sic alia. Sin quod scribunt dicent, quod Poenicum sint, singulis casibus ideo eas litteras Graecas nominari: sic Graeci nostra senis casibus non quinis dicere debebant; quod cum non faciunt, non est analogia.

XXXVII.

Quae si esset, negant ullum casum duobus modis debuisse dici; quod fit contra. Nam sine reprehensione vulgo alii dicunt in singulari hac ovi et avi, alii hac ove et ave; in multitudinis hae puppis restis et hae puppes restes; item quod in patrico casu hoc genus dispariliter dicuntur civitatum parentum et civitatium parentium, in accusandi hos montes fontes et hos montis fontis.

XXXVIII.

Item cum, si sit analogia, debeant ab similibus verbis similiter declinatis similia fieri et id non fieri ostendi possit, despiciendam eam esse rationem. Atqui ostenditur: nam qui potest similius esse quam gens, mens, dens? Cum horum casus patricus et accusativus in multitudine sint dispariles: nam a primo fit gentium et gentis, utrubique ut sit I, ab secundo mentium et mentes, ut in priore solo sit I, ab tertio dentum et dentes, ut in neutro sit.

Sic item quoniam simile est recto casu surus lupus lepus, rogant, quor non dicatur proportione suro lupo lepo. Sin respondeatur similia non esse quod ea vocemus dissimiliter sure lupe lepus (sic enim respondere voluit Aristarchus Crateti: nam cum scripsisset similia esse Philomedes Heraclides Melicertes, dixit non esse similia: in vocando enim cum E brevi dici Philomedes, cum E longo Heraclide, cum A brevi Melicerta), in hoc dicunt Aristarchum non intellexisse quod quaeretur se non solvere.

Sic enim, ut quicque in obliquis casibus discrepavit, dicere potuit propter eam rem rectos casus non esse similis; quom quaeratur duo inter se similia sint necne, non debere extrinsecus adsumi cur similia sint.

Item si esset analogia, similiter ut dicunt aves oves sues, dicerent item avium ovium suium. Si analogia est, inquit, cur populus dicit Dei Penates, Dei Consentes, cum sit ut hic reus ferreus deus, sic hei reei ferreei deei?

Item quaerunt, si sit analogia, cur appellant omnes aedem Deum Consentium et non Deorum Consentium? Item quor dicatur mille denarium, non mille denariorum? Est enim hoc vocabulum figura ut Vatinius, Manilius, denarius: debet igitur dici ut Vatiniorum Maniliorum denariorum; et non equum puplicum mille assarium esse, sed mille assariorum: ab uno enim assario multi assarii, ab eo assariorum.

Item secundum illorum rationem debemus secundis syllabis longis Hectorem Nestorem: est enim ut quaestor praetor Nestor quaestorem praetorem Nestorem, quaestoris praetoris Nestoris; et non debuit dici quibus das, his das: est enim ut hi qui his quis, aut sicut quibus hibus.

Cum dicatur da patri familias, si analogias sequi vellent, non debuerunt dicere hic pater familias, quod est ut Atiniae Catiniae familiae, sic una Atinia Catinia familia. Item plures patres familias dicere non debuerunt, sed, ut Sisenna scribit, patres familiarum.

Neque oportebat consuetudinem natare alios dicere boum greges, alios boverum, et signa alios Ioum, alios Ioverum, cum esset ut Iovis bovis struis et Iovem bovem struem Iovi bovi strui; nec cum haec convenirent in obliquis casibus, dubitare debuerunt in rectis, in quibus nunc in consuetudine aliter dicere, pro Ious Iupiter, pro bous bos, pro strus strues.

XXXIX.

Deinceps dicam de altero genere vocabulorum, in quo contentiones fiunt, ut album albius albissumum, in quo item analogias non servari apparet: nam cum sit simile salsum caldum et dicatur ab his salsius caldius, salsissimum caldissimum, debuit dici, quoniam simile est bonum malum, ab his bonius et malius, bonissimum et malissimum. Nonne dicitur bonum melius optimum, malum peius pessimum?

In aliis verbis nihil deest, ut dulcis dulcior dulcissimus, in aliis primum, ut peium a peius pessimum, in aliis medium, ut caesior a caesius caesissumus, in aliis bina sunt quae desint ab eadem voce declinata, et ea ita ut alias desint secundum et tertium, ut in hoc mane manius manissime, alias ut duo prima absint, ut ab optimum optius optum, alias ut primum et tertium desit, ut a melius melum melissumum.

Praeterea si dicerentur similiter, cum similia essent macer tener et macerrimus tenerrimus, non discreparet in his macrior tenerior, neque alia trisyllaba alia quadrisyllaba fierent; et si in his dominaretur similitudo, diceremus ut candidissimus candidissima, pauperrumus pauperrima, sic candidus candida, pauper paupera; et ut dicimus doctus docta, doctissimus doctissima, sic diceremus frugalissumus frugalissima, frugalus et frugala.

Et si proportione essent verba, ut uno vocabulo dicimus virum et mulierem sapientem et diligentem et sapientiorem et diligentiorem, sic diceremus item, cum pervenissemus ad summum, quod nunc facimus aliter: nam virum dicimus sapientissimum et diligentissimum, feminam sapientissimam et diligentissimam. Quod ad vocabulorum huius generis exempla pertinet, multa sunt reliqua; sed ea quae dicta, ad iudicandum satis sunt, quor analogias in collatione verborum sequi non debeamus.

XL.

Magnitudinis vocabula cum possint esse terna, ut cista cistula cistella, in aliis media non sunt, ut in his macer macricolus macellus, niger nigricolus nigellus. Item minima in quibusdam non sunt, ut avis avicula avicella, caput capitulum capitellum. In hoc genere vocabulorum quoniam multa desunt, dicendum est non esse in eo potius sequendam quam consuetudinem rationem. Quod ad vocabulorum genera quattuor pertinet, ut in hoc potius consuetudinem quam analogias dominari facile animadverti possit, dictum est.

XLI.

Sequitur de nominibus, quae differunt a vocabulis ideo quod sunt finita ac significant res proprias, ut Paris Helena, cum vocabula sint infinita ac res communis designent, ut vir mulier; e quibus sunt alia nomina ab nominibus, ut Ilium ab Ilo et Ilia ab Ilio, alia a vocabulo, ut ab albo Albius, ab atro Atrius. In neutris servata est analogia: nam et cum sit a Romulo Roma, proportione non est quod debuit esse Romula, non Roma.

Item Perpenna debuit esse Perpenni filia, non Perpennae filius. Nam Perpenna mulieris nomen esse debuit et nata esse a Perpenno, quod est ut Arvernus Percelnus Perpennus, Arverna Percelna Perpenna. Quod si Marcus Perpenna virile est nomen et analogia sequenda, Lucius Aelia et Quintus Mucia virilia nomina esse debebunt; item quae dicunt ab Rhodo, Andro, Cyzico Rhodius, Andrius, Cyzicenus, similiter Cyzicius dici debebat, et civis unus quisque: non ut Athenaeus dicitur rhetor nomine, etsi non sit Atheniensis.

In hoc ipso analogia non est, quod alii nomina habent ab oppidis, alii aut non habent aut non ut debent habent.

Habent plerique libertini a municipio manumissi, in quo, ut societatum et fanorum servi, non servarunt proportione rationem, et Romanorum liberti debuerunt dici ut a Faventia Faventinus, ab Reate Reatinus sic a Roma Romanus, ut nominentur libertini orti a publicis servis Romani, qui manumissi ante quam sub magistratuum nomina, qui eos liberarunt, succedere coeperunt.

Hinc quoque illa nomina Lesas, Ufenas, Carrinas, Maecenas, quae cum essent ab loco ut Urbinas, et tamen Urbinius, ab his debuerunt dici ad nostrorum nominum similitudinem Lesius Ufenius Carrinius Maecenius ***

Varro The Latin Library The Classics Page

M. TERENTI VARRONIS DE LINGUA LATINA
LIBER VIIII

I.

*** Insignis eorum est error qui malunt quae nesciunt docere quam discere quae ignorant: in quo fuit Crates, nobilis grammaticus, qui fretus Chrysippo, homine acutissimo qui reliquit peri anomalias III libros, contra analogian atque Aristarchum est nixus, sed ita, ut scripta indicant eius, ut neutrius videatur pervidisse voluntatem, quod et Chrysippus de inaequabilitate cum scribit sermonis, propositum habet ostendere similes res dissimilibus verbis et dissimiles similibus esse vocabulis notatas, id quod est verum, et quod Aristarchus, de aequabilitate cum scribit eiusdem,vuerborum similitudinem quandam in inclinatione sequi iubet, quoad patiatur conseutudo.

Sed ii qui in loquendo partim sequi iubent nos consuetudinem partim rationem, non tam discrepant, quod consuetudo et analogia coniunctiores sunt inter se quam iei credunt, quod est nata ex quadam consuetudine analogia et ex hac consuetudine item anomalia. Quare quod consuetudo ex dissimilibus et similibus verbis eorumque declinationibus constat, neque anomalia neque analogia est repudianda, nisi si non est homo ex anima, quod ex corpore et anima.

Sed ea quae dicam quo facilius pervideri possint, prius de trinis copulis discernendum (nam confusim ex utraque parte pleraque dicuntur, quorum alia ad aliam referri debent summam): primum de copulis naturae et usuis: haec enim duo sunt quo deriguntur diversa, quod aliud est dicere esse verborum analogias, aliud dicere uti oportere analogiis; secundum de copulis multitudinis ac finis, utrum omnium verborum dicatur esse analogiarum usus an maioris partis; tertium de copulis personarum, qui eis debeant uti, quae sunt plures.

Alia enim populi universi, alia singulorum, et de ieis non eadem oratoris et poetae, quod eorum non idem ius. Itaque populus universus debet in omnibus verbis uti analogia et, si perperam est consuetus, corrigere se ipsum, cum orator non debeat in omnibus uti, quod sine offensione non potest facere, cum poeta transilire lineas impune possit.

Populus enim in sua potestate, singuli in illius: itaque ut suam quisque consuetudinem, si mala est, corrigere debet, sic populus suam. Ego populi consuetudinis non sum ut dominus, at ille meae est. Ut rationi optemperare debet gubernator, gubernatori unus quisque in navi, sic populus rationi, nos singuli populo. Quare ad quamcumque summam in dicendo referam si animadvertes, intelleges, utrum dicatur analogia esse an uti oportere ea; itemque intelleges si ad analogiam usum loquendi oporteat redigere, tum dici id in populum aliter ac in singulos nec idem de omnibus dici in eum qui sit in populo.

II.

Nunc iam primum dicam pro universa analogia, cur non modo non videatur esse reprehendenda, sed etiam cur in usu quodammodo sequenda; secundo de singulis criminibus, quibus rebus possint quae dicta sunt contra solvi, dicam ita ut generatim comprehendam et ea quae in priore libro sunt dicta et ea quae possunt dici atque illic praeterii.

III.

Primum quod aiunt, qui bene loqui velit consuetudinem sequi oportere, non rationem similitudinum, quod, alteram si neglegat, sine offensione facere non possit, alteram si sequatur, quod sine reprehensione non sit futurum, errant, quod qui in loquendo consuetudinem qua oportet uti sequitur, eam sequitur non sine ratione.

IV.

Nam vocabula ac verba quae declinamus similiter, ea in consuetudine esse videmus et ad eam conferimus et, si quid est erratum, non sine ea corrigimus. Nam ut, qui triclinium constrarunt, si quem lectum de tribus unum imparem posuerunt aut de paribus nimium aut parum produxerunt, una corrigimus et ad consuetudinem communem et ad aliorum tricliniorum analogias, sic si quis in oratione in pronuntiando ita declinat verba ut dicat disparia, quod peccat redigere debemus ad ceterorum similiumvuerborum rationem.

V.

Cum duo peccati genera sint in declinatione, unum quod in consuetudinem perperam receptum est, alterum quod nondum est et perperam dicatur, unum dant non oportere dici, quod non sit in consuetudine, alterum non conceditur quin ita dicatur, ut sit similiter, cum id faciant, ac, si quis puerorum per delicias pedes male ponere atque imitari vatias coeperit, hos corrigi oportere si concedant, contra si quis in consuetudine ambulandi iam factus sit vatia aut conpernis, si eum corrigi non concedant.

Non sequitur, ut stulte faciant qui pueris in geniculis alligent serperastra, ut eorum depravata corrigant crura? Cum vituperandus, non sit medicus qui e longinqua mala consuetudine aegrum in meliorem traducit, quare reprehendendus sit qui orationem minus valentem propter malam consuetudinem traducat in meliorem?

VI.

Pictores Apelles, Protogenes, sic alii artufices egregii non reprehendundi, quod consuetudinem Miconos, Dioris, Arimmae, etiam superiorum non sunt secuti: Aristophanes improbandus, qui potius in quibusdam veritatem quam consuetudinem secutus?

VII.

Quod si viri sapientissimi, et in re militari et in aliis rebus multa contra veterem consuetudinem cum essent ausi, laudati, despiciendi sunt qui potiorem dicunt oportere esse consuetudinem ratione.

VIII.

An cum quis perperam consuerit quid facere in civitate, non modo non patiemur, sed etiam poena afficiemus, idem si quis perperam consuerit dicere verbum, non corrigemus, cum id fiat sine poena?

IX.

Et hi qui pueros in ludum mittunt, ut discant quae nesciunt verba quemadmodum scribant, idem barbatos qui ignorabunt verba quemadmodum oporteat dici non docebimus, ut sciant qua ratione conveniat dici?

X.

Sed ut nutrix pueros a lacte non subito avellit a consuetudine, cum a cibo pristino in meliorem traducit, sic maiores in loquendo a minus commodis verbis ad ea quae sunt cum ratione modice traducere oportet. Cum sint in consuetudine contra rationem alia verba ita ut ea facile tolli possint, alia ut videantur esse fixa, quae leviter haerent ac sine offensione commutari possunt statim ad rationem corrigi oportet, quae autem sunt ita ut in praesentia corrigere nequeas quin ita dicas, his oportet, si possis, non uti: sic enim obsolescent ac postea iam obliterata facilius corrigi poterunt.

XI.

Quas novas verbi declinationes ratione introductas respuet forum, his boni poetae, maxime scaenici, consuetudine subigere aures populi debent, quod poetae multum possunt in hoc: propter eos quaedam verba in declinatione melius, quaedam deterius dicuntur. Consuetudo loquendi est in motu: itaque solent fieri et meliora deteriora et deteriora meliora; verba perperam dicta apud antiquos aliquos propter poetas non modo nunc dicuntur recte, sed etiam quae ratione dicta sunt tum, nunc perperam dicuntur.

XII.

Quare qui ad consuetudinem nos vocant, si ad rectam, sequemur: in eo quoque enim est analogia; si ad eam invitant quae est depravata, nihilo magis sequemur, nisi cum erit necesse, quam in ceteris rebus mala exempla: nam ea quoque, cum aliqua vis urget, inviti sequemur.

XIII.

Neque enim Lysippus artificum priorum potius secutus est vitiosa quam artem; sic populus facere debet, etiam singuli, sine offensione quod fiat populi.

Qui amissa non modo quaerant, sed etiam quod indicium dent, idem, ex sermone si quid deperiit, non modo nihil impendunt ut requirant, sed etiam contra indices repugnant ne restituatur?

Verbum quod novum et ratione introductum quo minus recipiamus, vitare non debemus.

XIV.

Nam ad usum in vestimentis aedificiis supellectili novitati non impedit vetus consuetudo: quem enim amor assuetudinis potius in pannis possessorem retinet, quem ad nova vestimenta traducit?

XV.

An non saepe veteres leges abrogatae novis cedunt?

XVI.

Nonne inusitatis formis vasorum recentibus e Graecia adlatis obliteratae antiquae consuetudinis sinorum et capularum species? His formis vocabulorum incontaminatis uti nolent quas docuerit ratio propter consuetudinem veterem? Et tantum inter duos sensus interesse volunt, ut oculis semper aliquas figuras supellectilis novas conquirant, contra auris expertis velint esse?

XVII.

Quotus quisque iam servos habet priscis nominibus? Quae mulier suum instrumentum vestis atque auri veteribus vocabulis appellat? Sed indoctis non tam irascendum quam huiusce pravitatis patronis.

Si enim usquequaque non esset analogia, tum sequebatur, ut in verbis quoque non esset, non, cum esset usquequaque, ut est, non esse in verbis.

XVIII.

Quae enim est pars mundi quae non innumerabiles habeat analogias? Caelum an mare an terra, quae in his?

Nonne in caelo ut ab aequinoctiali circulo ad solstitialem et hinc ad septemtrionalem divisum, sic contra paribus partibus idem a bruma versum contraria parte? Non quantum polus superior abest a septemtrionali circulo et is a solstitiali, quem sol circumit cum it ad solstitium, tantundem abest inferior ab eo quem antarcticon vocant astrologi et is a brumali? Non, quemadmodum quodque signum exortum hoc anno, quotquot annis eodem modo exoritur?

Num aliter sol a bruma venit ad aequinoctium, ac contra cum ad solstitium venit, ad aequinoctialem circulum et inde ad brumam? Nonne luna, ut ab sole discedit ad aquilonem et inde redit in eandem viam, sic inde fertur ad austrum et regreditur inde? Sed quid plura de astris, ubi difficilius reperitur quid sit aut fiat in motibus dissimiliter?

XIX.

At in mari, credo, motus non habent similitudines geminas, qui in XXIIII horis lunaribus cotidie quater se mutant, ac cum sex horis aestus creverunt, totidem decreverunt, rursus idem, itemque ab his. An hanc analogian ad diem servant, ad mensem non item, alios motus sic item cum habeant aliis inter se convenientes? De quibus in libro quem de Aestuariis feci scripsi.

XX.

Non in terra in sationibus servata analogia? Nec cuius modi in praeterito tempore fructuum genera reddidit, similia in praesenti reddit, et cuius modi tritico iacto reddidit segetes, sic hordeo sato proportione reddidit parilis? Non, ut Europa habet flumina lacus, montis campos, sic habet Asia?

XXI.

Non in volucribus generatim servatur analogia? Non ex aquilis aquilae atque ut ex turdis qui procreantur turdi, sic ex reliquis sui cuiusque generis?

XXII.

An aliter hoc fit quam in aere in aqua? Non hic conchae inter se generatim innumerabili numero similes? Non pisces? An e muraena fit lupus aut merula? Non bos ad bovem collatus similis, et qui ex his progenerantur inter se vituli? Etiam ubi dissimilis fetus, ut ex asino et equa mulus, tamen ibi analogia: quod ex quocumque asino et equa nascitur id est mulus aut mula, ut ex equo et asina hinnulei.

XXIII.

Non sic ex viro et muliere omnis similis partus, quod pueri et puellae? Non horum ita inter se omnia similia membra, ut separatim in suo utroque genere similitudine sint paria? Non, omnes cum sint ex anima et corpore, partes quoque horum proportione similes?

Quid ergo cum omnes animae hominum sint diuisae in octonas partes, hae inter se non proportione similes? Quinque quibus sentimus, sexta qua cogitamus, septuma qua progeneramus, octaua qua uoces mittimus? Igitur quoniam qua loquimur uoce oratio est, hanc quoque necesse est natura habere analogias: itaque habet.

XXIV.

An non vides, ut Graeci habeant eam quadripertitam, unam in qua sint casus, alteram in qua tempora, tertiam in qua neutrum, quartum in qua utrumque, sic nos habere? Ecquid verba nescis ut apud illos sint alia finita, alia non, sic utraque esse apud nos?

Equidem non dubito, quin animadverteris item in ea innumerabilem similitudinum numerum, ut trium temporum verbi aut trium personarum.

XXV.

Quis enim potest non una animadvertisse in omni oratione esse ut legebam lego legam sic lego legis legit, cum haec eadem dicantur alias ut singula, alias ut plura significentur? Quis est tam tardus qui illas quoque non animadverterit similitudines, quibus utimur in imperando, quibus in optando, quibus in interrogando, quibus in infectis rebus, quibus in perfectis, sic in aliis discriminibus?

XXVI.

Quare qui negant esse rationem analogiae, non vident naturam non solum orationis, sed etiam mundi; qui autem vident et sequi negant oportere, pugnant contra naturam, non contra analogian, et pugnant volsillis, non gladio, cum pauca excepta verba ex pelago sermonis populi minus usu trita afferant, cum dicant propterea analogias non esse, similiter ut, si quis viderit mutilum bovem aut luscum hominem claudicantemque equum, neget in bovum hominum et equorum natura similitudines proportione constare.

XXVII.

Qui autem duo genera esse dicunt analogiae, unum naturale, quod ut ex satis nascuntur lentibus lentes sic ex lupino lupinum, alterum voluntarium, ut in fabrica, cum vident scaenam ut in dexteriore parte sint ostia, sic esse in sinisteriore simili ratione factam, de his duobus generibus naturalem esse analogian, ut sit in motibus caeli, voluntariam non esse, quod ut quoique fabro lubitum sit possit facere partis scaenae: sic in hominum partibus esse analogias, quod eas natura faciat, in verbis non esse, quod ea homines ad suam quisque voluntatem fingat, itaque de eisdem rebus alia verba habere Graecos, alia Syros, alia Latinos: ego declinatus verborum et voluntarios et naturalis esse puto, voluntarios quibus homines vocabula imposuerint rebus quaedam, ut ab Romulo Roma, ab Tibure Tiburtes, naturales ut ab impositis vocabulis quae inclinantur in tempora aut in casus, ut ab Romulo Romuli Romulum et ab dico dicebam dixeram.

Itaque in voluntariis declinationibus inconstantia est, in naturalibus constantia; quae utrasque quoniam iei non debeant negare esse in oratione, quom in mundi partibus omnibus sint, et declinationes verborum innumerabiles, dicendum est esse in his analogias. Neque ideo statim ea in omnibus verbis est sequenda: nam si qua perperam declinavit verba consuetudo, ut ea aliter non possint efferri sine offensione multorum, hinc rationem verborum praetermittendam ostendit loquendi ratio.

XXVIII.

Quod ad universam pertinet causam, cur similitudo et sit in oratione et debeat observari et quam ad finem quoque, satis dictum. Quare quod sequitur de partibus singulis deinceps expediemus ac singula crimina quae dicunt contra analogias solvemus.

In quo animadvertito natura quadruplicem esse formam, ad quam in declinando accommodari debeant verba: quod debeat subesse res quae, designetur, et ut sit ea res in usu, et ut vocis natura ea sit quae significavit, ut declinari possit, et similitudo figurae verbi ut sit ea quae ex se declinatu genus prodere certum possit.

Quo neque a terra terrus ut dicatur postulandum est, quod natura non subest, ut in hoc alterum maris, alterum feminae debeat esse; sic neque propter usum, ut Terentius significat unum, plures Terentii, postulandum est, ut sic dicamus faba et fabae: non enim in simili usu utrumque; neque ut dicimus ab Terentius Terentium, sic postulandum ut inclinemus ab A et B, quod non omnis vox natura habet declinatus.

Neque in forma collata quaerendum solum, quid habeat in figura simile, sed etiam nonnunquam in eo quem habeat effectum. Sic enim lana Gallicana et Apula videtur imperito similis propter speciem, cum peritus Apulam emat pluris, quod in usu firmior sit. Haec nunc strictim dicta apertiora fient infra. Incipiam hinc.

XXIX.

Quod rogant ex qua parte oporteat simile esse verbum, a voce an a significatione, respondemus a voce; sed tamen nonnunquam quaerimus genere similiane sint quae significantur ac nomen virile cum virili conferimus, feminae cum muliebri: non quod id quod significant vocem commoveat, sed quod nonnunquam in re dissimili parilis figurae formas in simili imponunt dispariles, ut calcei muliebres sint an viriles dicimus ad similitudinem figurae, cum tamen sciamus nonnunquam et mulierem habere calceos viriles et virum muliebris.

Sic dici virum Perpennam ut Alfenam muliebri forma et contra parietem ut abietem esse forma similem, quom alterum vocabulum dicatur virile, alterum muliebre et utrumque natura neutrum sit. Itaque ea virilia dicimus non quae virum significant, sed quibus proponimus hic et hi, et sic muliebria in quibus dicere possumus haec aut hae.

XXX.

Quare nihil est, quod dicunt Theona et Diona non esse similis, si alter est Aethiops, alter albus, si analogia rerum dissimilitudines adsumat ad discernendum vocis verbi figuras.

XXXI.

Quod dicunt simile sit necne nomen nomini impudenter Aristarchum praecipere oportere spectare non solum ex recto, sed etiam ex eorum vocandi casu, esse enim deridiculum, si similes inter se parentes sint, de filiis iudicare: errant, quod non ab eorum obliquis casibus fit, ut recti simili facie ostendantur, sed propter eos facilius perspici similitudo potest eorum quam vim habeat, ut lucerna in tenebris allata non facit ut quae ibi sunt posita similia sint, sed ut videantur, quae sunt quoius modi sint.

Quid similius videtur quam in his est extrema littera crux Phryx? Quas, qui audit voces, auribus discernere potest nemo, cum easdem non esse similes ex declinatis verbis intellegamus, quod cum sit cruces et Phryges et de his extremis syllabis exemptum sit E, ex altero fit ut ex C et S crux, ex altero G et S Phryx. Quod item apparet, cum est demptum S: nam fit unum cruce, alterum Phryge.

XXXII.

Quod aiunt, cum in maiore parte orationis non sit similitudo, non esse analogian, dupliciter stulte dicunt, quod et in maiore parte est et si in minore parte sit, tamen sit, nisi etiam nos calceos negabunt habere, quod in maiore parte corporis calceos non habeamus.

XXXIII.

Quod dicunt nos dissimilitudinem potius gratam acceptamque habere quam similitudinem: itaque in vestitu in supellectile delectari varietate, non paribus subuculis uxoris, respondeo, si varietas iucunditas, magis varium esse in quo alia sunt similia, alia non sunt: itaque sicut abacum argento ornari, ut alia paria sint, alia disparia, sic orationem.